- PROFESSIO Natalis
- PROFESSIO NatalisModestino παιδογραφία; apud Romanos. hôc modô olim peragebatur. Postquam, octavô a Nativitate die, Nominalia essent celebrata, profitebantur deinde Patres pueroram nomina publicâ contestatione, quo alludens Appuleius dixit, Pater natum sibi filium coeterorum more professus est: simulque in Aerarium Ilithyiae nummum inferebant. Mox intra tertium ab imposito nomine diem, in Actis publicis referebantur a Praefecto Aerarii, non nomina canrum tam legitimorum, quam spuriorum, sed ad confusionem vitandam, etiam cognomina, nec non dies nativitatis et Consul, quod et Iudis olim et Europaeis hodie quoque haud infreqvena: quae Acta, Fasti alias dicta. Tabularia item et Charta in Saturni templo asser vabantur. Unde Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 4. Cum apud Prafectum aerarii, more Romanô, professus filium publicis Actis eius nomen insereret. Vide quoque Brissonium, Antiqq. l. 1. c. 5. Servium, Georg. l. 2. et Thom. Bartholinum, de Puerp. Vett. Apud Athenienses Filiorum professio triplex in usu fuit: Primo enim liberos, sive legitimis e nuptiis susceptos, sive secundum Leges adoptatos, Patres Lege iuhebantur referre in φράτορας, iurati profitentesque apud φρατόρων acta, eos esse a se legitimis e nuptiis susceptos aut secundum Atheniensium iura adoptatos: quô factô tales τῶν φρατόρων albo, quod κοινὸν γραμματεῖον vocabatur, inscribebanturpaternô nomine, hôc modô, ὁ δεῖνα. Fiebat id tertiô festi Apaturiorum die, qui Κουρεῶτις dicebatur, ἀπὸ τοῦ τοὺς κούρους καὶ τὰς κόρας ἐγγράφειν ἐις τὰς φρατρίας: idque intra septimum, ut plurimum, annum. Cum dein adolevissent. inscribebantur in Epheborum album, quando nomina sua inter Ephebos profitebantur, annô aetatis decimô octavô. Polluce test, l. 8. c. 9. exploratis prius eorum virilibus, ut pateret, peraetatem ad publica munia, ἐις τὸ περιπολεῖν τὰ περὶ πόλιν φρούρια, utiles esse: cuius δοκιμασίας meminit Aristophanes, Vespis. Tertia demum Professio fiebat apud populares, anno aetatis vicesimô, quô Lexiarchico inscribi soliti, abhinc sui erant iuris, mittique ad negotia poterant, Pollux, l. 8. c. 9. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 2. tit. 4. Candidatorum Professio apud Romanos in quo constiterit, vide apud Ioh. Rosin: Antiquit. Rom. l. 7. c. 8. et supra, suô locô. De Professione in Ludis Sacris, infra ubi de Prefitendi ritu. In Christiana Ecclesia Professio Christianismi Christianum facit. Hinc in Ecclesiis Orientalibus olim ut plurimum primâ die fiebant et dicebantur Christiani, quâ crediderant et se credere Professi erant, sequenti die in Catechumenos conscribebantur; tertiâ exorcizaban ur et insufflabantur; postea inter Catechumenos diu manebant, audientes Scripturas; postremo baptizabantur et ungebantur, uti patet ex can. 1. Concilii Constantinopolit. Similiter in Occidente primâ credendi professione Christiani fiebant, quam fidem primam credulitatis appellat Concilium Eliberinum, Can. 42. Recipiebantur autem inCatechumenos, praeviâ manus impositione, ac benedictione: quemadmodum post Baptismum, ultimâ manuum impositione, consummabantur, ac Fidelium seu Iustorum nomen accipiebant etc. Vide Cl. Suicerum Thes. Eccl. in vocibus Χρίσμα, et Χριςτιανὸς, item hîc passim, ubi de Baptismo, Catechumenis; alibi, etiam paulo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.